Quid est Lectio Facilior

9:45 Franciscus Alonsus 6 adnotationes

Lectio Facilior est auditionum retialium series (hoc est, podcast) quibus Franciscus Alonsus, magister Latinitatis et ipse semper discens, lectiones faciles intellectu incidit omnibus linguam Latinam discentibus (sive discipulis, sive magistris, sive aliis). Si vis omnia vel aliquod capitulum e reti depromere, vide paginam meam in Archive.org, ubi collecta sunt.

His in auditionibus ratione quae vocatur «intellegibilis infusio» utimur: dare discentibus magnam copiam «infusionis» linguae ut imago mentalis huius linguae animo eorum formetur. Nam in verborum structuras, formas iuncturaeque atque vocabula ipsa saepe legendo et audiendo familiaritas discentium cum lingua magis magisque auget.

Nulla proprietatis iura textuum qui leguntur Franciscus Alonso habet neque lucrum pecuniarium quomodocumque facit. Musica in serie a grege Blue Dot Sessions composita est.

Ut hanc seriem utilius auscultes
Hac in serie varia capitulorum genera incisa sunt:
• Integer: capitula quibus textus quidam integer aut pars textus sine intermissionibus legitur.
• Repetitionibus: capitula quibus idem textus legitur, sed multis cum repetitionibus ut melius in mente formulas, sententias et vocabula imprimamus.
• Synonymis: capitula quibus idem textus aliis cum vocabulis synonymis scriptus legitur.
• Quodlibeta: interdum erunt quoque capitula quibus Franciscus de quolibet loquatur.

6 comentarios:

  1. Bene tibi sit, Antoni! Pergratanter tuam auscultavi praefationem! Tibi applaudo. Iam cupidissimus sum rerum, quae sequentur. Utique optima quaeque tibi exopto. Ut inceptum tuum feliciter eveniat! Vale!

    ResponderEliminar
  2. Me excusatum habeas, Francisce! Quod nomen tuum attinet, confusioni succubui. Mihi ignoscas! Vale!

    ResponderEliminar
  3. Gratias plurimas tibi, Beate! Spero ne tuam spem ego fallam!

    ResponderEliminar
  4. Non est quod gratias mihi agas pro re tantilla! Praeparata iam omnia, ut res tua bene succedat: Placet pagina tua interretialis, placet inceptum tam prudens quam ratione consilioque praeditum, placet vox tua. Valeas!

    ResponderEliminar
  5. Perpulchre lectum, Franciscus. Euge tibi! Spero fore ut multos sermones edas, meque simul multa discem. Jam alii latine loquuntur latine per interrete, sed nunc accento Hispanico te audire possumus :)

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Recte dicis, Ysmael, necessarium esse sermones voce quoque Hispanica habere. Latina autem lingua universis una est!

      Eliminar